Hyginus fuit mythographusGraecus qui forsitan secundo saeculo vixit et librumGenealogiarum (vel Fabularum) Latine scripsit. Potest fieri ut hic idem Hyginus Poeticam Astronomicam quoque scripserit. Secundum Oxford Classical Dictionary,[1] Hyginus mythographus non idem est atque Gaius Iulius Hyginus. Quibusdam enim latinitas mythographi indigna visa est quae ad aureum saeculum litterarum Latinarum pertineret. Non omnes tamen consentiunt: nam Johannes Yvinus Boriaud in praefatione editionis[2] suae Latinae et FrancogallicaeFabularum (1997), critica disputatione habita, concludit, ex his quae hodie scimus, nihil obstare videri quin mythographus et bibliothecariusAugusti unus et idem homo fuerit.