Ganges (-is, m.) (Devanagari: गंगा Gaṅgā in plerisque linguis Indiae) est unus ex maximis fluviis subcontinentis Indicae, qui in longitudinem chiliometrorum 2510 decurrit. Cursus praecipuus ad orientem per Indiae septentrionalis planitiem Gangeticam ad Bangladesam profluit. Fluvius in Uttarakhanda, civitate Indica in Himalaia occidentali sita, ortus, in Sunderbansam delta apud sinum Bengalensem influit. Ab Hinduistis amnis sacer iam dudum habetur, et Ganga dea fluminis in Hinduismo colitur. Ganges cum amnibus suis influentibus regionem fertilem reddit, quae ingentem multitudinem et frequentiam hominum sustinet. Altitudo media fluminis 17 metrorum est, maxima autem 33 metrorum.

Ganges fluvius.

Significationes culturae Gangis fluvii ab Jawaharlal Nehru in libro The Discovery of India (1946) descriptae sunt:

Ganges, super omnia, est amnis Indicus, Indiae qui corde capto innumerabilia decies centena milia ad suas post primam historiae lucem ripas traxit. Fabula Gangis, a capite ad mare, ab antiquitate ad praesentem, est historia civilizationis culturaeque Indicarum, ortus casusque imperiorum, urbium magnarum superbarumque, facinorum humanorum.

Mense Novembri anno 2008, Administratio Indiae flumen esse Indicum Civitatis Flumen declarare statuit.[1]

 
Turbulentum Bhagirathi Flumen (propinqua parte) et sedimentosum Alaknanda Flumen (ad laevam), apud Devprayag in Uttarakhanda Indiae confluuntur, et una Ganges defluuntur.

Multi rivi parvi capita Gangis comprehendunt, sed geographia culturaque sex maxima flumina et quinque confluentes vehementius dicunt: Alaknanda, Dhauliganga in urbe Vishnuprayaga, Nandakini in urbe Nandprayaga, Pindar in urbe Karnaprayaga, Mandakini in urbe Rudraprayag, et deinde Bhagirathi in urbe Devprayaga coeunt, ut praecipuam Gangis profluentem componant. Bhagirathi, verus fons, ex radicibus Gangotri Glaciei apud Gaumukham, altitudine 3892 metribus oritur. Capita Alaknandae a nivibus liquefactis ex Nanda Devis, Trisula, Kameta, et aliis cacuminibus componuntur.

Ganges, post 200 chiliometra trans artam vallem Himalaianum praeterfluxit, ex faucibus emergit in Planitiem Gangeticam apud Haridwaram, urbem peregrinationis, ubi moles aquas deducit ex flumine in Gangem Canalem, qui Doabam regionem Uttar Pradeshae inrigat. Ganges ipsa, cuius cursus hactenus fuit circa inter occasum solis et meridiem, nunc inter meridiem et solis ortum per planities Indiae septentrionalis defluere incipit. Flumen cursum contortum 800 chiliometra sequens per urbem Kanpuram transit, et mox ex occasu solis et meridie cum Iamuna Allahabado commiscitur. Hic locus, Sangama appellatus, est sacer in Hinduismo situs. Secundum antiquas scripturas Hinduanas, tertium flumen, Sarasvati, hoc in loco alios amnes olim coniunxit.

 
Flexus in Gange Flumine ad Garhwala Colles in Uttarakhandia Indiae

Hinc a Kosis, Sona, Gandakis, Ghaghra, et plurimis fluminibus aliis coniunctum, Ganges inter Allahabadum et Maldam in Bengalia Occidentali fit flumen grave, quod, urbes Mirzapuram, Buxaram, Varanasos, Patnam, et Bhagalpuram transiens, flexuoso cursu praeter Rajmahal Colles fluit, et ad meridiem nunc fluit. Apud oppidum Pakuram, flumen se terere incipit, cum suus primus distributarius, Bhagirathi-Hooghly, se erumpit et Hooghly Flumen fit. Prope fines Bangladeshae, Farakka Moles, anno 1974 aedificata, fluxionem Gangis temperat cum aliquas aquarum divertit in canalem qui Hooghly et Gangem nectit ut huius fluxio a limo aliquantum sit libera.

Bangladeshá intratá, praecipuus Gangis ramus appellatur Padma Flumen, donec ab Iamuna flumine, maximo Brahmaputrae "distributario" coitur. Longius Ganges a Meghna Flumine, altero Brahmaputrae tributario, coniungitur, et Meghnam Aestuarium intrans nomen Meghnae sumit. Deinde expanditur in suum delta, 350 chiliometra latum, et ad extremum in Sinum Bengalicum exhauritur. Duo tantum orbis terrarum flumina, Amazonum et Congo, plures emittunt aquas quam coniuncta Gangis, Brahmaputrae, Surma-Meghna Systematis Fluminum fluxio.

Significatio religiosa

recensere
 
Langur Hanuman urbem circumiectam ad ripas Gangis Rishikeshae contemplatur.

Varanasi, situs ad ripas Gangis Fluminis, a multis habetur sanctissima in Hinduismo urbs. Ganga in Rigveda, prima scriptura Hinduana, commemoratur. Primum apparet in nadistuti (Rigveda 10.75), quod flumina perscribit ab oriente ad occidente; etiam in Rigveda, verbum Ganga commemoratur (6.45.31), sed hodie ignotum est an hoc nomen flumen significet. Homines cinerem eis carorum hic spargunt.

Secundum religionem Hinduanam, Bhagiratha celeberrimus rex adsidue multos annos ad fluminis ripas austeritatem voluntariam passus est ("tapasiam fecit"), tunc in caelis habitantem, ad terram delatum ut parentibus, quos vates exsecrati erat, salutem inveniret. Ganga igitur ad terram pilo Shivae dei, ut totam terram piam et fecundam faceret purgaretque peccata hominum, descendit. Hinduibus in India, Ganges non est merum flumen, sed mater, dea, memoria, cultura, et aliae res multae.

 
Ganges montes Haridwarae relinquens Planitiem Gangeticam petit

Plurimi Indi vitam sine lavatione in Gange esse imperfectam putant, et multae familiae ampullam aquae Gangeticae domi servant, cum praesentia aquae ex flumine gloriam inter homines habeat sinatque morientem bibere aquam. Multi homines credunt aquam Gangeticam animo posse peccata purgare sanareque aegros. Scripturae antiquae dicunt aquas Gangis benedictiones pedum Vishnus ferre; inde Mater Ganges appellatur Vishnupadi, quod significat 'Ex loti pedibus [Domini Supremi] Vishnus'.

Nonnullae ex maximi momenti feriis Hinduanis et congressibus religiosis hic factae sunt. Congressus sicut Kumbh Mela ad ripas Gangis duodeciens annos Mediae Allahabadae et Chhath Puiae celebrantur. Varanasiis sunt centum templorum ad ripas Gangis quae per pluvias saepe inundantur. Haec urbs, praecipue ad ripas Gangis, Hinduibus est gravis rituum locus terraque cremationis.

Secundum mythologiam Indicam, Ganga, Himavanae Regis Montium filia, poterat quidquid eam contingeret purgare. Ea ab caelis defluens homines Indiae emendavit. Hodie post funera, Indi cadavera in Gange ad eorum peccata purganda saepe submergunt.

Historia

recensere

Per primas aetates Vedicas, Indus Sarasvatique flumina, non Ganges, erant maiora Indiae flumina, sed ultimae tres Vedae ut fit Gangem maiorem aestimant, quod eius mentionem crebro movent. Fortasse primus homo Occidentalis qui Gangem commemorat fuit Megasthenes, qui flumen interdum in libro Indika nominat:

India, iterum, possedit multa flumina magna et navigabilia, quae, capita in montibus qui praeter confinia septentrionalia patent habentia, fines planas peragrant, et nonnulli eorum, postquam inter se coiunt, in flumen Ganges appellatum incidunt. Nam hoc flumen, quod capite est 30 stadia latum, ab septentrionalem ad meridionalem fluit, et aquas in mare exhaurit ut componat finem orientalem Gangaridai, civitatis quae possedit vastum vim maximorum elephantium. (Diodorus II.37)

Fons Quattuor Fluminum, insignis sculptura a Ioanne Laurentio Bernini descripta et in Area Agonali Romae anno 1651 aedificata, quattuor orbis terrarum maximorum fluminum—Gangem, Nilum, Danuvium, Flumen Argentique—effingens, quattuor continentes tunc ab Europaeis scitos repraesentat.

 
Pons super flumen Ramjhulae

Feraces Gangis Regionis agri reipublicae administrationes Indiae et Bangladeshae sustinent. Ganges et sui tributarii sunt regioni lato perennes irrigationis fontes. Praecipuae fruges in regione cultae sunt oryza, saccharum, legumina, semina olearia, patatae, et triticum. Paludes lacusque secundum ripas fluminis sunt efficientes leguminum, capsicorum, sinapis, sesami, sacchari, corchori, et aliarum frugium. Sunt etiam in flumine, quamquam inquinato, multae piscatus occasiones.

Periegesis quoque est industria finitima. Tres urbes Hinduismo sanctae—Haridwara, Allahabada, Varanasi—milia peregrinatorum quotannis ad se trahunt. Milia Hinduum qui ad has urbes veniunt in aquis fluminis lavantur ut se, peccatis delictisque expurgatis, salutem adsequantur. Vertices Gangis sunt in vulgus pro ratibus innatione in flumine vivo accepti; multi praeterea talia facinora petentes mensibus aestivis adveniunt. Musulmani ex India et Bangladesha saepe "vudu faciunt," religiosam corporis purgationem ante in aquis fluminis precantur.

Oecologia

recensere
 
Homines in Gange Kolkatae lavantur.

Extrema Gangis pollutio 400 decies centena milia hominum qui prope flumen habitant attingit.[2] Aquae amnis ex capitibus ipsis inquinari incipiunt. Commercio auxit usus fluminis dum regio frequentiá crevit. Gangotri[3] et Uttarkashi sunt exempla: Gangotris fuerunt solum pauca sadhuum tuguria ad annum fere 1970,[4] sed Uttrakashi recentioribus annis frequentiá crevit. Ganges, dum per regiones frequentissimas defluit, permultis conluviebus humanis (exempli gratia, Schistosomis mansoni) et coliformibus faecalibus. Multa proposita pro hoc statu ameliorato exstant, sed progressus est lentus et tardus.

 
Ritus Hinduanus Varanasis prope urbem

Secundum autem famam opinionemque omnium, aquae fluminis homines expurgare possunt, et haec persuasio ut fit ab scientia probata est: hae aquae oxygenum unice et mirifice conservant. Programma retis Publici Civitatis Radiophoni eas dysenteriam choleramque e medio tollere nuntiavit, ergo lues retardare.[5]

Nuntium de caelo a Consociatione Nationum prolatum anno 2007 indicat montes glacies Himalaianas quae Gangem alunt evanescere ante annum 2030 posse, postquam accidant accessus amnis ad tempus, a typhonis quotannis temperati.[6]

Variae res culturales

recensere

In vico Mahaballipuram in Tamil Nadu civitate invenitur maximum mundi bas-relief, saepe depictio descensús Gangis habitum.

In palatio Iaipurae, in capite Raiasthanae civitatis, videntur duo ingentes urnae, maximae mundi, utraque 243 chiliogrammatibus argenti facta, quibus transportata sunt plusquam 30000 litra aquae ex Gange per navigationem Madho Singh II maharaiae ad Britanniarum Regnum anno 1902.

Anno 1950, Ioannes Renoir, pellicularum moderator Americanus, Flumen, suam primam coloribus pelliculam, fecit; quae Praemium Internationale Criticismi in feriis Venetiae anno 1951 abstulit.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vide Ganges in Victionario.