Ephemeris (diarium interretiale)
Ephemeris est periodicum Latinum Latine scriptum et per interrete libere emissum. A Stanislao Tekieli iuvene Polono et Albino Francogallo anno 2004 condita est. De multis variisque rebus auctores Ephemeridis Latine scribunt, e.g. de factis, moribus et hominibus hodiernis, de historia, religionibus, aenigmatibus latinis, pelliculis cinematographicis et aliis rebus quae ad humanum cultum pertinent. Sunt etiam nuntii de conventibus et scriptis illorum, qui Latinitatem vivam exercent, et multa nova carmina Latina.
Fuit autem Ephemeris etiam nomen primi periodici Graece scripti atque in Austria editi. Cum Iosephus II, imperator imperii Hungaro-Austriaci, permissionem imprimendi periodica Graece conscripta dedisset, primum exemplar anno 1784 Vindobonae proditum est. Brevi autem per interdictum Ephemeridi finis factus est, quia doctrinis atque sententiis illuminatorum favit. Anno 1790 iterum permissa ob postulationes imperatoris imperii Ottomanici, cui illis temporibus Graecia erat subdita, regnante imperatore Francisco II anno 1797 finita est.
Nexus externi
recensere- Ephemeris, Nova sedes.
- Ephemeris, apud situm ephemeris.alcuinus.net (nunc caducatus)
- Grex Latine Loquentium, apud situm alcuinus.net
- Albinus Flaccus Emporitanus, apud situm albinus.org