Constantinus XI Palaeologus (Graece: Κωνσταντῖνος Δραγάσης Παλαιολόγος, natus Constantinopoli die 8 Februarii 1405 – ibidem mortuus die 29 Maii 1453) fuit ultimus imperator imperii Romani.

Wikidata Constantinus XI Palaeologus
Res apud Vicidata repertae:
Constantinus XI Palaeologus: imago
Constantinus XI Palaeologus: imago
Constantinus XI Palaeologus: subscriptio
Constantinus XI Palaeologus: subscriptio
Nativitas: 9 Februarii 1404, 8 Februarii 1405; Constantinopolis mediaevalis
Obitus: 29 Maii 1453; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum

Familia

Genitores: Manuel II Palaeologus; Helena Dragaš
Coniunx: Theodora Tocco, Caterina Gattilusio, Theodora Tocco, Caterina Gattilusio
Familia: Palaeologi

Memoria

Sanctus (feriae die )

Insignia heraldica

Constantinus XI Palaeologus: insigne
Constantinus XI Palaeologus: insigne

Biographia

recensere

Constantinus Constantinopoli parentibus Manuel II Palaeologo et Helena Dragasa octavus decem liberorum natus est. Matri suae gratissimus fuit, quare cognomen eius "Dragases" accepit eique nomen gentile Palaeologus addidit. Maximam partem iuventutis in urbe capitali degit. Dum frater maior eius in Italia versabatur, inter annos 1437 – 1440 urbi praestabat.

Despotes Moreae

recensere

Mense Octobri 1443 despotes Moreae (nomen mediaevale paeninsulae Peloponnesus) nominatus est, quam e sede sua, arce Myzethra, regnabat. Postquam despotes creatus est munificationi Moreae operam dedit; e.g. murum Corinthium isthmum tegentem, qui "Hexamilion" (vallum sex mille passum) dicitur, suadente magistro suo Georgio Gemisto reconstrui atque amplificari iussit.

Aestate 1444 ducatum Atheniensem aggressus est veloce modo Thebas et Athenas occupans eique, quem eo tempore Florentinus Nerio II Acciaioli, vassus Sultani Ottomani, moderabatur, stipendia imposuit.

Turci autem, qui propagationem imperii in Thessaliam aegre ferrent, se ad pugnam praeparaverunt. Duobus annis post Sultanus Muradus II exercitum 60.000 militum in Graeciam duxit Constantini ambitionem opprimendi causa. Cum subiecta Morea paeninsula iam aliena mente eius fuisset tamen obstinatos Graecos puniendos esse ratus est. Constantinus se una cum Thomasio fratre Turcos apud Hexamilium vallum expectaturum esse constituit. Quem Ottomani die 27 Novembris 1446 assecuti sunt. Quia vallum impetibus usitatis sufficere potuit Sultanus Muradus bombardas adhiberi decrevit, quae vallum usque ad 10 Decembris profunde diruerunt. Constantinus fraterque suus Turcis vix evaserunt, inceptum autem eorum despotati augendi denique suppressum est.

Constantinus duas uxores duxit: primo 1 Julii 1428 Theodoram Tocco, filia fratris Caroli I Tocco, princeps Despotatus Epirotici, quae autem mense Novembri 1429 obiit; demum Catharinam Gateluzam, quae quidem anno 1442 ex partu decessit, duxit. Ex neutra uxore liberos procreavit. Anno 1451 coronatus Constantinus Georgium Sphrantzes in Serbiam misit Maram Brankovic, vidua Muradi II, in matrimonium petendi causa. Pater eius Đurađ Branković condicionem probavit, at Maria ipsa renixa est quod olim iuravisset se e manibus infidelium liberata vitam castitatis caelibatusque acturam esse. Itaque condicionem denegavit, quare Sphrantzes animam ad imperium Trapezuntinum Georgiamque attendit. Principissam Georgicam, cuius nomen nobis non traditum est, eligens legatus de matrimonio cum Georgio VIII agere coepit. Consilium fuit Georgium Sphrantzes proximo vere in Georgiam navigaturum esse, ut sponsam imperatoris secum Constantinopolim reportaret, sed eventus anni 1453 inceptum impediverunt.

Principatus

recensere
 
Caelamen marmoreum aquilae bicipitis in ecclesia Sancti Demetri Myzethrae, ubi Constantinus coronatus esse dicitur.

Is dum regnabat tametsi imperium multa discrimina passum est a scriptoribus suae aetatis generaliter laudatus est. Cum frater eius Ioannes VIII Palaeologus nullae proles relinquens obisset controversia inter illum et fratrem eius nomine Demetrios Palaiologos de imperio regnando exarsit. Quod Demetrius iunctionem ecclesiae Orthodoxae ad Catholicum ritum detrectavit ei gratiam plebi clericorumque meruit. Imperatrix Helena autem Constantini favit. Tandem Ottomanum Sultanum Muradus II supplex petivit, ut controversiam sedaret.

Murad regimen imperii Romanorum Constantino fore decrevit, qui anno 1449 in ecclesia Mistrae per episcopum oppidi coronaretur. Quod in oppido provinciali coronatus est, rare accidit sed non inauditum fuit. Proavus eius et primus imperator ex domo Palaelogina Nicaeae in Asia Minore sita, Ioannes verum Cantacuzenes Hadrianopoli in Haemimonia coronatus erat. Tamen etiam eis occurit se iterum in Constantinopoli per patriarcham urbis coronandos fore. Is verum nomine Georgius III eo tempore adiutor causae unionis ambarum ecclesiarum fuit, quapropter plurimis clericis suis ingratissimus fuit. Constantinus intellexit se tumultus religiosos excitaturum esse si coronam ex manibus Georgii receperit. Igitur nave Venetiana ascensa e Graeciam Constantinopolem navigabat die 12 Martii 1449 adveniens.

Sultano Muradus anno 1451 obito adulescens filius eius nomine Mahometus II ad regnum pervenit, qui paulo post animum ad expugnationem Constantinopolis intendit. Ne id faceret imperator comminatus est Orhanum, principem Ottomanicum, liberatum iri, quamobrem Mahometus indutias violatas consideravit atque arcem Rumelihisari iuxta urbem ipsam in ripa Europaeica sitam construi iussit. Arce constructa quasi gemellus alterae ad exitum Asiae sitae nomine Anadoluhisarı fuit, per quos commeatum ad Pontum Euxinum hostibus facile intercluditur. Propterea Constantinus ita pressus cognoscit obsidionem urbi instaturam esse.

Tametsi opes imperii ad numerum militum augendum non suffecerunt Constantinus copiis comparandiis atque restituendo vallo Theodosiano se ad obsessionem perferrendam praeparavit. Cum militibus indigeret imperator etiam a nationibus occidentalibus copias petivit atque unionem duarum ecclesiarum in concilio Basiliensi constitutam reaffirmavit eo consilio, ut gratiam Papae mereretur. Concilium verum et apud Graecos pro infesto habebatur neque maxima pars incolarum (quae dicuntur "anthenotikoi") condiciones eius recognoverunt, immo imperatorem etiam a Luca Notaras munere magistri militum fugente alienavit. Quamquam civitates Italianae denique parvulam manum militum miserunt nemo dubitavit quin minor esset quam ut urbem servare posset. Constantinus etiam auxilium ex fratribus suis Moream paeninsulam moderabantibus petivit, quos quidem Mahometus ea ratione invasione impedivit, quin subsidia mittere possent. Obsessio urbis hieme 1452 coepit. Cum Constantino non plus quam 7000 militum essent Sultanus Ottomanicus exercitui crebro et etiam bombardis nuper a machinatore Orbano fabricatis imperavit.

Expugnatio Constantinopolis et mors

recensere

Prius obsessionem urbis Mahometus II se vitae imperatoris parsurum esse, si modo urbem incolumen sibi traderet, promisisse dicitur. A Sphrantzes Constantinus autem respondisse sibi facultatem urbis tradendi non datum esse, quod omnes cives una voce decidissent se libenter morituros esse traditur.

Defensioni vallium ipse praeerat fortiter in moenibus de integritate urbis dimicans. Simul ei concordiae inter Genuenses, Venetianos et Graecos provindendum erat.

Necatus est 29 Maii 1453, quo die etiam urbs expugnata est. Ultima verba eius haec fuisse dicitur: "Urbs expugnata est, ego quidem iam vivo". Quo dicto ornatus et insignia sua deposuit, ne quicquam eum ab aliis militibus distingueret, et acriter pugnans trucidatus est.

Sanctus inacognitus

recensere

Cum in rito orthodoxo titulus sanctus cuivis pio attribui liceat nonnullae ecclesiae orientales, e.g. Ecclesiae Catholicae Orientales et Ecclesiae Orthodoxae Orientales Constantinum sanctum aestimant (vel martyr nationis vel ethnomartyr, Graece: ἐθνομάρτυρας). Tamen ab ecclesia numquam officialiter sanctus designatus est.

Pelliculae

recensere

Fontes rerum gestarum Constantini XI

recensere
 
Constantinus XI Palaeologus. Zonaras, Epitome historiarum: Bibliotheca Estensis (Mutina) MS Gr. 122 f. 294r

Bibliographia

recensere
  • Nevra Necipoğlu, Byzantium Between the Ottomans and the Latins: Politics and Society in the Late Empire. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2009 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi

recensere
Imperatores Constantinopolitani

379–395 Theodosius I • 395–408 Arcadius • 408–450 Theodosius II • 450–457 Marcianus • 457–474 Leo I • 474 Leo II • 474–491 Zeno • 475-476 Flavius Basiliscus • 491–518 Anastasius I • 518–527 Iustinus I  • 527–565 Iustinianus I • 565–578 Iustinus II • 578–582 Flavius Tiberius Constantinus • 582–602 Mauricius • 602–610 Phocas • 610–641 Heraclius • 641 Constantinus III • 641 Heraclius II Heraclonas • 641–668 Constans II • 668–685 Constantinus IV • 685–695 Iustinianus II • 695–698 Leontius • 698–705 Tiberius III • 705–711 Iustinianus II • 711–713 Philippicus • 713–715 Anastasius II • 715–717 Theodosius III • 717–741 Leo III Isaurianus • 741–775 Constantinus V • 775–780 Leo IV • 780–797 Constantinus VI • 797–802 Irene • 802–811 Nicephorus I • 811 Stauracius • 811–813 Michael I Rhangabus • 813–820 Leo V Armenius • 820–829 Michael II • 829–842 Theophilus • 842–867 Michael III • 866–886 Basilius I Macedonius • 886–912 Leo VI Sapiens • 912–913 Alexander • 913–959 Constantinus VII Porphyrogenitus • 919–944 Romanus I Lacapenus • 959–963 Romanus II • 963–969 Nicephorus II Phocas • 969–976 Ioannes I Tzimisces • 976–1025 Basilius II Bulgaroctonus • 1025-28 Constantinus VIII • 1028-34 Romanus III Argyrus • 1034-41 Michael IV Paphlagon • 1041-42 Michael V • 1042 Zoë • 1042 Theodora • 1042-55 Constantinus IX Monomachus • 1055-56 Theodora • 1056–57 Michael VI Stratioticus • 1057–59 Isaacius I Comnenus • 1059–67 Constantinus X Ducas • 1067–78 Michael VII Ducas • 1068–71 Romanus IV Diogenes • 1078–81 Nicephorus III Botaniates • 1081–1118 Alexius I Comnenus • 1118–43 Ioannes II Comnenus • 1143–80 Manuel I Comnenus • 1180–83 Alexius II Comnenus • 1182–85 Andronicus I Comnenus • 1185–95 Isaacius II Angelus • 1195–1203 Alexius III Angelus • 1203–04 • Alexius IV Angelus • 1204 Alexius V Ducas • 1204–1222 Theodorus I Lascares • 1222–1254 Ioannes III Ducas Batatzes • 1254–1258 Theodorus II Ducas Lascares • 1258–1261 Ioannes IV Ducas Lascares • 1261–1282 Michael VIII Palaeologus • 1282–1328 Andronicus II Palaeologus • 1328–1341 Andronicus III Palaeologus • 1341–1347 Ioannes V Palaeologus • 1347–1354 Ioannes VI Cantacuzenus • 1355–1376 Ioannes V Palaeologus • 1376–1379 Andronicus IV Palaeologus • 1379–1391 Ioannes V Palaeologus • 1390 Ioannes VII Palaeologus • 1391–1425 Manuel II Palaeologus • 1425–1448 Ioannes VIII Palaeologus • 1448–1453 Constantinus XI Palaeologus