Colinus Lutherus Powell (vulgo Colin Luther Powell, natus Novi Eboraci die 5 Aprilis 1937; mortuus Vasintoniae die 18 Octobris 2021[1]) fuit politicus, legatus, et generalis quattuor stellarum Americanus, qui sexagesimus quintus secretarius civitatis Civitatum Foederatarum ab anno 2001 ad annum 2005 meruit, primus quidem originis (partim) Africanae.[2] Qui praeterea, ante Baracum Obamam praesidem anno 2009 inauguratum, fuit maximus Afroamericanus (cum Condoleezza Rice successore) in exsecutiva gubernationis Civitatum Foederatarum parte, quia secretarius civitatis locum quartum in ordine successionis praesidentialis tenet.

Wikidata Colinus Powell
Res apud Vicidata repertae:
Colinus Powell: imago
Colinus Powell: imago
Colinus Powell: subscriptio
Colinus Powell: subscriptio
Nativitas: 5 Aprilis 1937; Novum Eboracum
Obitus: 18 Octobris 2021; Walter Reed National Military Medical Center
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Colin Luther Powell

Familia

Coniunx: Alma Powell

Memoria

Sepultura: Arlington National Cemetery

Insignia heraldica

Colinus Powell: insigne
Colinus Powell: insigne
Colinus Powell cum secretarius civitatis esset, mense Ianuario 2001.

Vita domestica

recensere

Powell Almam Johnson in matrimonium die 25 Augusti 1962 duxit. Michael Powell, eorum filius, praeses Federal Communications Commission? ab anno 2001 ad annum 2005 meruit. Eorum filiae sunt Linda Powell actrix et Annamaria Powell. Avocamenti causa, Powell vetera autocineta Volvo et Saab reficiebat.[3][4] De eius coniunctione cum Corina Cretu, legata Romaniana, anno 2013 a diurnariis interrogatus est, post eius rationem cursus electronici AOL furtive invasum. Coniunctionem enim "privatissimam" solum per litteras electronicas effectam confessus est, sed additas negavit implicationes.[5] Socius Ecclesiae Episcopalis fuit.[6][7][8]

Powell in Walter Reed National Military Medical Center?, morbo COVID-19 laborans, die 18 Octobris 2021 obiit, anno aetatis suae octogesimo quarto.[9] Bis autem vaccinatus erat.[10] Etiam myelomate multiplice laborabat.[11]

Nexus interni

Bibliogtraphia

recensere

Nexus externi

recensere
Secretarii civici Civitatum Foederatarum

Robertus Livingston • Ioannes Jay • Thomas Jefferson • Edmundus Randolph • Timotheus Pickering • Ioannes Marshall • Iacobus Madison • Robertus Smith • Iacobus Monroe • Ioannes Quintius Adams • Henricus Clay • Martinus Van Buren • Eduardus Livingston • Ludovicus McLane • Ioannes Forsyth • Daniel Webster • Abel Upshur • Ioannes Calhoun • Iacobus Buchanan • Ioannes Clayton • Daniel Webster • Eduardus Everett • Gulielmus Marcy • Ludovicus Cass • Ieremias Black • Gulielmus Seward • Elihu Washburne • Hamilton Fish • Gulielmus Evarts • Iacobus Blaine • Fridericus Frelinghuysen • Thomas Bayard • Iacobus Blaine • Ioannes Foster • Gualter Gresham • Ricardus Olney • Ioannes Sherman • Gulielmus Day • Ioannes Hay • Elihu Root • Robertus Bacon • Philander Knox • Gulielmus Bryan • Robertus Lansing • Bainbridge Colby • Carolus Evans Hughes • Franciscus Kellogg • Henricus Stimson • Cordell Hull • Eduardus Stettinius • Iacobus Byrnes • Georgius Marshall • Dean Acheson • Ioannes Foster Dulles • Christianus Herter • Dean Rusk • Gulielmus Rogers • Henricus Kissinger • Cyrus Vance • Edmundus Muskie • Alexander Haig • Georgius Shultz • Iacobus Baker • Laurentius Eagleburger • Warren Christopher • Magdalena Albright • Colinus Powell • Condoleezza Rice • Hilaria Clinton • Ioannes Kerry • Rex Tillerson • Michael Pompeo