Araneomorphae, etiam Labidognatha appellatae, sunt subordo Aranearum, dentibus qui se opponunt sicut forceps distinctae, contra Mygalomorphas, quibus sunt dentes paene paralleli.[1]


Classis : Arachnida 
Ordo : Araneae 
Subordo : Araneomorphae 
   

Proprietates distinctae

recensere

Nota discrepantias in conlocationibus dentium duarum aranearum infra, quae Mygalomorphas et Araneomorphas repraesentant.

 
Atrax robustus minatur.
 
Cheiracanthium punctorium minatur.

Atrax robustus (species Hexathelidarum), minas hic exhibens, conlocationem suorum dentium clare monstrat, qui sursum et deorsum moveri possunt, longo corporis araneae axi paralleli. Ergo hic aranea subordinis Mygalomorpharum, non Araneomorpharum, exemplum est. Dentes autem in Araneomorphis ad sese vergunt. Plurimae Araneomorphae, Mygalomorpharum dissimiles, quae usque ad viginti quinque annos vivere possunt, solum unum annum supersunt.[2]

Araneae in grege

recensere

Paene omnes araneae familiares ad hunc subordinem pertinent, tarantulis insigniter exclusis, quae saepe animalia dilecta videntur. Inter Araneomorphas sunt Araneidae, Theridiidae, Thomisidae, Salticidae, Lycosidae, magnaeque Sparassidae.

Systematica

recensere

Araneomorphae in duobus infraordinibus ponuntur, Hypochilis (solum familiam Hypochilidarum continente), et Neocribellatis. Neocribellatae vicissim in Austrochiloideis et duabus seriebus, Entelegynis et Haplogynis, ponuntur, quarum quaeque nonnullas superfamilias continet.

Cladogramma coniunctiones inter taxa inlustrat (Coddington et Levi 1991).

   Opisthothelae   

Mygalomorphae


   Araneomorphae   
   

Hypochilidae



   Austrochiloidea   
   

Gradungulidae



Austrochilidae



   Araneoclada   

Haplogynae



Entelegynae






Plurimis seriei Haplogynarum araneis seni, plurimis seriei Entelegynarum octoni oculi sunt.

Nexus interni

  1. Foelix, Rainer F.. Biology of Spiders (ed. 2a. ed.). Novi Eboraci: Oxford University Press. pp. 4–5. ISBN 0-19-973482-8 .
  2. De araneis, www.publish.csiro.au.

Bibliographia

recensere
  • Coddington, et Levi. 1991.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Araneomorphas spectant.
  Vide "Araneomorphas" apud Vicispecies.
 
Arachnida

Haec stipula ad arachnidum spectat. Amplifica, si potes!